nec breve nec tutum, quo sint mea, dicere, casulumina funesti conscia facta mali;mensque reformidat, veluti sua vulnera, tempusillud, et admonitu fit novus ipse pudor,et quaecumque adeo possunt afferre pudorem,illa tegi caeca condita nocte decet,nil igitur referam nisi me peccasse, sed illopraemia peccato nulla petita mihi,stultitiamque meum crimen debere vocari,nomina si facto reddere vera velis,quae si non ita sunt, alium, quo longius absim,quaere; suburbana est hic mihi terra locus.VADE salutatum, subito perarata, Perillam,littera, sermonis fida ministra mei.aut illam invenies dulci cum matre sedentem,aut inter libros Pieridasque suas.quidquid aget, cum te scient venisse, relinquet,nec mora, quid venias quidve, requiret, agam.vivere me dices, sed sic, ut vivere nolim,nec mala tam longa nostra levata moraet tamen ad Musas, quamvis nocuere, reverti.aptaque in alternos cogere verba pedes.tu quoque dic ‘ studiis communibus ecquid inhaeres,doctaque non patrio carmina more canis?nam tibi cum fatis mores natura pudicoset raras dotes ingeniumque dedit.hoc ego Pegasidas deduxi primus ad undas,ne male fecundae vena periret aquae;primus id aspexi teneris in virginis annis,utque pater natae duxque comesque fui.ergo si remanent ignes tibi pectoris idem,sola tuum vates Lesbia vincet opus.sed vereor, ne te mea nunc fortuna retardet,postque meos casus sit tibi pectus iners,dum licuit, tua saepe mihi, tibi nostra legebam;saepe tui iudex, saepe magister eram:aut ego praebebam factis modo versibus aures,aut, ubi cessares, causa ruboris eram.forsitan exemplo, quia me laesere libelli,tu quoque sis poenae fata secuta meae.