denique non possum nullam sperare salutem,cum poenae non sit causa cruenta meae.non mihi quaerenti pessumdare cuncta petitumCaesareum caput est, quod caput orbis erat;non aliquid dixive, elatave lingua loquendo est,lapsaque sunt nimio verba profana mero:inscia quod crimen viderunt lumina, plector,peccatumque oculos est habuisse meum.non equidem totam possum defendere culpam,sed partem nostri criminis error habet,spes igitur superest facturum ut molliat ipsemutati poenam condicione loci.hos utinam nitidi Solis praenuntius ortusafferat admisso Lucifer albus equo!Foedus amicitiae nec vis, carissime, nostrae,nec, si forte velis, dissimulare potes,donec enim licuit, nec te mihi carior alter,nec tibi me tota iunctior urbe fuit,isque erat usque adeo populo testatus, ut essetpaene magis quam tu quamque ego notus, amor ;quique est in caris animi tibi candor amicis—cognita sunt ipsi, quem colis, ista viro.nil ita celabas, ut non ego conscius essem,pectoribusque dabas multa tegenda meis:cuique ego narrabam secreti quicquid habebam,excepto quod me perdidit, unus eras.id quoque si scisses, salvo fruerere sodali,consilioque forem sospes, amice, tuo.sed mea me in poenam nimirum fata trahebant :omne bonae claudunt utilitatis iter.sive malum potui tamen hoc vitare cavendo,seu ratio fatum vincere nulla valet,tu tamen, o nobis usu iunctissime longo,pars desiderii maxima paene mei,sis memor, et siquas fecit tibi gratia vires,illas pro nobis experiare, rogo,numinis ut laesi fiat mansuetior ira,mutatoque minor sit mea poena loco,idque ita, si nullum scelus est in pectore nostro,principiumque mei criminis error habet.