nec me complexus vinclis propioribus essesnave mea vento, forsan, eunte suo.ut cecidi cunctique metu fugere ruinam,versaque amicitiae terga dedere meae,ausus es igne Iovis percussum tangere corpuset deploratae limen adire domus:idque recens praestas nec longo cognitus usu,quod veterum misero vix duo tresve mihi.vidi ego confusos vultus visosque notavi,osque madens fletu pallidiusque meo,et lacrimas cernens in singula verba cadentesore meo lacrimas, auribus illa bibi ;brachiaque accepi presso pendentia collo,et singultatis oscula mixta sonis.sum quoque, care, tuis defensus viribus absens—scis carum veri nominis esse loco—multaque praeterea manifesti signa favorispectoribus teneo non abitura meis.di tibi posse tuos tribuant defendere semper,quos in materia prosperiore iuves,si tamen interea, quid in his ego perditus orisquod te credibile est quaerere quaeris, agam,spe trahor exigua, quam tu mihi demere noli,tristia leniri numina posse dei.seu temere expecto, sive id contingere fas est,tu mihi, quod cupio, fas, precor, esse proba,quaeque tibi linguae est facundia, confer in illud,ut doceas votum posse valere meum.quo quisque est maior, magis est placabilis irae,et faciles motus mens generosa capit,corpora magnanimo satis est prostrasse leoni,pugna suum finem, cum iacet hostis, habet:at lupus et turpes instant morientibus ursiet quaecumque minor nobilitate fera.maius apud Troiam forti quid habemus Achille ?Dardanii lacrimas non tulit ille senis,quae ducis Emathii fuerit clementia, PorusDareique docent funeris exequiae.neve hominum referam flexas ad mitius iras,Iunonis gener est qui prius hostis erat.