nunc quoque summotum studio defendis amicum,et mala vix ulla parte levanda levas.vive sine invidia, mollesque inglorius annosexige, amicitias et tibi iunge pares,Nasonisque tui, quod adhuc non exulat unum,nomen ama : Scythicus cetera Pontus habet.Proxima sideribus tellus Erymanthidos Ursaeme tenet, adstricta terra perusta gelu.Bosphoros et Tanais superant Scythiaeque paludesvix satis et noti nomina pauca loci.ulterius nihil est nisi non habitabile frigus.heu quam vicina est ultima terra mihi!at longe patria est, longe carissima coniunx,quicquid et haec nobis post duo dulce fuit.sic tamen haec adsunt, ut quae contingere non estcorpore: sunt animo cuncta videnda meo.ante oculos errant domus, urbsque et forma locorum,acceduntque suis singula facta locis,coniugis ante oculos, sicut praesentis, imago est.illa meos casus ingravat, illa levat;ingravat hoc, quod abest; levat hoc, quod praestat amoreminpositumque sibi firma tuetur onus.vos quoque pectoribus nostris haeretis, amici,dicere quos cupio nomine quemque suo.sed timor officium cautus compescit, et ipsosin nostro poni carmine nolle puto.ante volebatis, gratique erat instar honoris,versibus in nostris nomina vestra legi.quod quoniam est anceps, intra mea pectora quemqueadloquar, et nulli causa timoris ero.nec meus indicio latitantes versus amicos protrahit.occulte siquis amabat, amet.scite tamen, quamvis longe regione remotusabsim, vos animo semper adesse meo;et qua quisque potest, aliqua mala nostra levate,fidam proiecto neve negate manum.prospera sic maneat vobis fortuna, nec umquamcontacti simili sorte rogetis idem.Usus amicitiae tecum mihi parvus, ut illamnon aegre posses dissimulare, fuit,