O mihi care quidem semper, sed tempore durocognite, res postquam procubuere meae,usibus edocto si quicquam credis amico,vive tibi et longe nomina magna fuge.vive tibi, quantumque potes praelustria vita .saevum praelustri fulmen ab arce venit,nam quamquam soli possunt prodesse potentes,non prosint potius, siquis obesse potest.effugit hibernas demissa antemna procellas,lataque plus parvis vela timoris habent.aspicis ut summa cortex levis innatet unda,cum grave nexa simul retia mergat onus.haec ego si monitor monitus prius ipse fuissem,in qua debebam forsitan urbe forem.dum tecum vixi, dum me levis aura ferebat,haec mea per placidas cumba cucurrit aquas,qui cadit in plano—vix hoc tamen evenit ipsum—sic cadit, ut tacta surgere possit humo;at miser Elpenor tecto delapsus ab altooccurrit regi debilis umbra suo.quid fuit, ut tutas agitaret Daedalus alas,Icarus inmensas nomine signet aquas?nempe quod hic alte, demissius ille volabat;nam pennas ambo non habuere suas.crede mihi, bene qui latuit bene vixit, et intrafortunam debet quisque manere suam.non foret Eumedes orbus, si filius eiusstultus Achilleos non adamasset equos;nec natum in flamma vidisset, in arbore natas,cepisset genitor si Phaëthonta Merops.tu quoque formida nimium sublimia semper,propositique, precor, contrahe vela tui.nam pede inoffenso spatium decurrere vitaedignus es et fato candidiore frui.quae pro te ut voveam, miti pietate mererishaesuraque fide tempus in omne mihi.vidi ego te tali vultu mea fata gementem,qualem credibile est ore fuisse meo.nostra tuas vidi lacrimas super ora cadentes,tempore quas uno fidaque verba bibi.