non placet ipsa modo. non domus apta satis, non hic cibus utilis aegro,nullus, Apollinea qui levet arte malum,non qui soletur, non qui labentia tardetempora narrando fallat, amicus adest.lassus in extremis iaceo populisque locisque,et subit adfecto nunc mihi, quicquid abest.omnia cum subeant, vineis tamen omnia, coniunx,et plus in nostro pectore partetenes. te loquor absentem, te vox mea nominat unam;nulla venit sine te nox mihi, nulla dies.quin etiam sic me dicunt aliena locutum,ut foret amenti nomen in ore tuum.si iam deficiam, suppressaque lingua palatovix instillato restituenda mero,nuntiet huc aliquis dominam venisse, resurgam,spesque tui nobis causa vigoris erit.ergo ego sum dubius vitae, tu forsitan isticiucundum nostri nescia tempus agis?non agis, adfirmo. liquet hoc, carissima, nobis,tempus agi sine me non nisi triste tibi.si tamen inplevit mea sors, quos debuit, annos,et mihi vivendi tam cito finis adest,quantum erat, o magni, morituro parcere, divi,ut saltem patria contumularer humo?vel poena in tempus mortis dilata fuisset,vel praecepisset mors properata fugam.integer hanc potui nuper bene reddere lucem;exul ut occiderem, nunc mihi vita data est.tam procul ignotis igitur moriemur in oris,et fient ipso tristia fata loco,nec mea consueto languescent corpora lecto,depositum nec me qui fleat, ullus erit;nec dominae lacrimis in nostra cadentibus oraaccedent animae tempora parva mea;nec mandata dabo, nec cum clamore supremolabentes oculos condet amica manus;sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulcriindeploratum barbara terra teget!ecquid, ubi audieris, tota turbabere mente,et feries pavida pectora fida manu?