ecquid, in has frustra tendens tua brachia partes,clamabis miseri nomen inane viri?parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos:non tibi nunc primum, lux mea, raptus ero.cum patriam amisi, tunc me periisse putato:et prior et gravior mors fuit illa mihi.nunc, si forte potes—sed non potes, optima coniunx—finitis gaude tot mihi morte malis,quod potes, extenua forti mala corde ferendo,ad quae iam pridem non rude pectus habes,atque utinam pereant animae eum corpore nostrae,effugiatque avidos pars mihi nulla rogos!nam si morte carens vacua volat altus in auraspiritus, et Samii sunt rata dicta senis,inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras,perque feros manes hospita semper erit.ossa tamen facito parva referantur in urna :sic ego non etiam mortuus exul ero.non vetat hoc quisquam : fratrem Thebana peremptumsupposuit tumulo rege vetante soror,atque ea cum foliis et amomi pulvere misce,inque suburbano condita pone solo;quosque legat versus oculo properante viator,grandibus in tituli marmore caede notis:HIC . EGO . QVI. IACEO. TENERORVM. LVSOR. AMORVM.INGENIO. PERUII. NASO . POETA. MEOAT. TIBI. QVI. TRANSIS . NE. SIT . GRAVE. QVISQVIS. AMASTIDICERE. NASONIS . MOLLITER. OSSA . CVBENThoc Satis in titulo est. etenim maiora libelliet diuturna magis Sunt monimenta mihi,quos ego confido, quamvis nocuere, daturosnomen et auctori tempora longa suo.tu tamen extincto feralia munera semperdeque tuis lacrimis umida serta dato.quamvis in cineres corpus mutaverit ignis,sentiet officium maesta favilla pium.scribere plura libet : sed vox mihi fessa loquendodictandi vires siccaque lingua negat,accipe supremo dictum mihi forsitan ore,quod, tibi qui mittit, non habet ipse, vale.