hoc quoque nescio quid nostris appone libellis,diverso missum quod tibi ab orbe venit.quod quicumque leget, si quis leget aestimet ante,compositum quo sit tempore quoque loco.aequus erit scriptis, quorum cognoverit esseexilium tempus barbariamque locum:inque tot adversis carmen mirabitur ullumducere me tristi sustinuisse manu.ingenium fregere meum mala, cuius et antefons infecundus parvaque vena fuit.sed quaecumque fuit, nullo exercente refugit,et longo periit arida facta situ.non hic librorum, per quos inviter alarque,copia . pro libris arcus et arma sonant,nullus in hac terra, recitem si carmina, cuiusintellecturis auribus utar, adest;non quo secedam locus est. custodia murisummovet infestos clausaque porta Getas.saepe aliquod quaero verbum nomenque locumque,nec quisquam est a quo certior esse queam.dicere saepe aliquid conanti—turpe fateri!—verba mihi desunt dedidicique loqui.Threicio Scythicoque fere circumsonor ore,et videor Geticis scribere posse modis,crede mihi, timeo ne sint inmixta Latinisinque meis scriptis Pontica verba legas,qualemcumque igitur venia dignare libellum,sortis et excusa condicione meae.