at mihi sentitur nix verno sole soluta,quaeque lacu durae non fodiantur aquae .nec mare concrescit glacie, nec, ut ante, per Histrumstridula Sauromates plaustra bubulcus agit.incipient aliquae tamen huc adnare carinae,hospitaque in Ponti litore puppis erit.sedulus occurram nautae, dictaque salute,quid veniat, quaeram, quisve quibusve locis.ille quidem mirum ni de regione propinquanon nisi vicinas tutus ararit aquas.rarus ab Italia tantum mare navita transit,litora rarus in haec portubus orba venit,sive tamen Graeca scierit, sive ille Latinavoce loqui—certe gratior huius erit;fas quoque ab ore freti longaeque Propontidos undishuc aliquem certo vela dedisse Noto—quisquis is est, memori rumorem voce referreet fieri famae parsque gradusque potest.is, precor, auditos possit narrare triumphosCaesaris et Latio reddita vota Iovi,teque, rebellatrix, tandem, Germania, magnitriste caput pedibus supposuisse ducis.haec mihi qui referet, quae non vidisse dolebo,ille meae domui protinus hospes erit.ei mihi, iamne domus Scythico Nasonis in orbe est?iamque suum mihi dat pro Lare poena locum?di facite ut Caesar non hic penetrale domumque,hospitium poenae sed velit esse meae.Ecce supervacuus—quid enim fuit utile gigni?—ad sua Natalis tempora noster adest,dure, quid ad miseros veniebas exulis annos?debueras illis inposuisse modum.si tibi cura mei, vel si pudor ullus inesset,non ultra patriam me sequerere meam,quoque loco primum tibi sum male cognitus infans,illo temptasses ultimus esse mihi,inque relinquendo, quod idem fecere sodales,tu quoque dixisses tristis in urbe vale.quid tibi cum Ponto? num te quoque Caesaris iraextremam gelidi misit in orbis humum?