crede mihi, si sit nobis collatus Ulixes,Neptuni minor est quam Iovis ira fuit.ergo quicumque es, rescindere crimina noli,deque gravi duras vulnere tolle manus;utque meae famam tenuent oblivia culpae,facta cicatricem ducere nostra sine;humanaeque memor sortis, quae tollit eosdemet premit, incertas ipse verere vices.et quoniam, fieri quod numquam posse putavi,est tibi de rebus maxima cura meis,non est quod timeas . fortuna miserrima nostra est,omne trahit secum Caesaris ira malum.quod magis ut liqueat, neve hoc ego fingere credar,ipse velim poenas experiare meas.Frigora iam Zephyri minuunt, annoque peractolongior antiquis visa Maeotis hiems,inpositamque sibi qui non bene pertulit Hellen,tempora nocturnis aequa diurna facit,iam violam puerique legunt hilaresque puellae,rustica quae nullo nata serente venit;prataque pubescunt variorum flore colorum,indocilique loquax gutture vernat avis;utque malae matris crimen deponat hirundosub trabibus cunas tectaque parva facit :herbaque, quae latuit Cerealibus obruta sulcis,exit et expandit molle cacumen humo;quoque loco est vitis, de palmite gemma movetur:nam procul a Getico litore vitis abest;quoque loco est arbor, turgescit in arbore ramus:nam procul a Getieis finibus arbor abest,otia nunc istic, iunctisque ex ordine ludiscedunt verbosi garrula bella fori. lususequi nunc est, levibus nunc luditur armis,nunc pila, nunc celeri volvitur orbe trochus;nunc ubi perfusa est oleo labente iuventus,defessos artus Virgine tinguit aqua.scaena viget studiisque favor distantibus ardet,proque tribus resonant terna theatra foris.o quater, o quotiensnon est numerare, beatum, non interdicta cui licet urbe frui!