in causa facili cuivis licet esse diserto,et minimae vires frangere quassa valent,subruere est arces et stantia moenia virtus:quamlibet ignavi praecipitata premunt.non sum ego quod fueram, quid inanem proteris umbramquid cinerem saxis bustaque nostra petis?Hector erat tunc cum bello certabat; at idemvinctus ad Haemonios non erat Hector equos,me quoque, quem noras olim, non esse memento:ex illo superant haec simulacra viro.quid simulacra, ferox, dictis incessis amans?parce, precor, Manes sollicitare meos!omnia vera puta mea crimina, nil sit in illis,quod magis errorem quam scelus esse putes,pendimus en profugi——satia tua pectora poenasexilioque graves exiliique loco.carnifici fortuna potest mea flenda videri:et tamen est uno iudice mersa parum.saevior es tristi Busiride, saevior illo,qui falsum lento terruit igne bovem,quique bovem Siculo fertur donasse tyranno,et dictis artes conciliasse suas:‘munere in hoc, rex, est usus, sed imagine maior,nec sola est operis forma probanda mei.aspicis a dextra latus hoc adapertile tauri?hac tibi, quem perdes, coniciendus erit.protinus inclusum lentis carbonibus ure:mugiet, et veri vox erit illa bovis.pro quibus inventis, ut munus munere penses,da, precor, ingenio praemia digna meo.’dixerat, at Phalaris ‘poenae mirande repertor,ipse tuum praesens imbue ’ dixit opus.'nec mora, monstratis crudeliter ignibus ustusexhibuit geminos ore gemente sonos.quid mihi cum Siculis inter Scythiamque Getasque?ad te, quisquis is es, nostra querella redit,utque sitim nostro possis explere cruore,quantaque vis, avido gaudia corde feras,tot mala sum fugiens tellure, tot aequore passus,te quoque ut auditis posse dolere putem,