ruris opes parvae, pecus et stridentia plaustra,et quas divitias incola pauper habet.pars agitur vinctis post tergum capta lacertis,respiciens frustra rura Laremque suum:pars cadit hamatis misere confixa sagittis .nam volucri ferro tinctile virus inest.quae nequeunt secum ferre aut abducere, perdunt,et cremat insontes hostica flamma casas.tunc quoque, cum pax est, trepidant formidine belli,nec quisquam presso vomere sulcat humum,aut videt aut metuit locus hic, quem non videt, hostem;cessat iners rigido terra relicta situ.non hic pampinea dulcis latet uva sub umbra,nec cumulant altos fervida musta lacus.poma negat regio, nec haberet Acontius in quoscriberet hic dominae verba legenda suae.aspiceres nudos sine fronde, sine arbore, campos .heu loca felici non adeunda viro!ergo tam late pateat cum maximus orbis,haec est in poenam terra reperta meam!Si quis es, insultes qui casibus, improbe, nostris,meque reum dempto fine cruentus agas,natus es e scopuliset pastus lacte ferino, et dicam silices pectus habere tuum.quis gradus ulterior, quo se tua porrigat ira,restat? quidve meis cernis abesse malis?barbara me tellus et inhospita litora Ponticumque suo Borea Maenalis Ursa videt.nulla mihi cum gente fera commercia linguae:omnia solliciti sunt loca plena metus.utque fugax avidis cervus deprensus ab ursis,cinctave montanis ut pavet agna lupis,sic ego belligeris a gentibus undique saeptusterreor, hoste meum paene premente latus.utque sit exiguum poenae, quod coniuge cara,quod patria careo pignoribusque meis:ut mala nulla feram nisi nudam Caesaris iram,nuda parum nobis Caesaris ira mali est?et tamen est aliquis, qui vulnera cruda retractet,solvat et in mores ora diserta meos.