vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsaesumite plebeiae carmina nostra manus.Ergo erat in fatis Scythiam quoque visere nostris,quaeque Lycaonio terra sub axe iacet;nec vos, Pierides, nec stirps Letoïa, vestrodocta sacerdoti turba tulistis opem.nec mihi, quod lusi vero sine crimine, prodest,quodque magis vita Musa iocata mea est,plurima sed pelago terraque pericula passumustus ab assiduo frigore Pontus habet,quique fugax rerum securaque in otia natus,mollis et inpatiens ante laboris eram,ultima nunc patior, nec me mare portubus orbumperdere, diversae nec potuere viae,suffecitque malis animus; nam corpus ab illoaccepit vires vixque ferenda tulit.dum tamen et terris dubius laetabar et undis,fallebat curas aegraque corda labor!ut via finita estet opus requievit eundi, et poenae tellus est mihi tacta meae,nil nisi flere libet, nec nostro parcior imberlumine, de verna quam nive manat aqua.Roma domusque subit desideriumque locorum,quicquid et amissa restat in urbe mei.ei mihi, quod totiens nostri pulsata sepulcriianua, sed nullo tempore aperta fuit!cur ego tot gladios fugi totiensque minataobruit infelix nulla procella caput?di, quos experior nimium constanter iniquos,participes irae quos deus unus habet,exstimulate, precor, cessantia fata meiqueinteritus clausas esse vetate fores!Haec mea si casu miraris epistula quarealterius digitis scripta sit,aeger eram. aeger in extremis ignoti partibus orbis,incertusque meae paene salutis eram.quem mihi nunc animum dira regione iacentiinter Sauromatas esse Getasque putes?nec caelum patior, nec aquis adsuevimus istis,terraque nescio quo