num quia perpetuos meruit domus ista triumphos,an quia Leucadio semper amata deo est?ipsane quod festa est, an quod facit omnia festa?quam tribuit terris, pacis an ista nota est?utque viret semper laurus nec fronde caducacarpitur, aeternum sic habet illa decus?causa superpositae scripto est testata coronae:servatos cives indicat huius ope.adice servatis unum, pater optime, civem,qui procul extremo pulsus in orbe latet,in quo poenarum, quas se meruisse fatetur,non facinus causam, sed suus error habet.me miserum! vereorque locum vereorque potentem,et quatitur trepido littera nostra metu.aspicis exsangui chartam pallere colore?aspicis alternos intremuisse pedes?quandocumque, precor, nostro placere parentiisdem et sub dominis aspiciare domus!inde tenore pari gradibus sublimia celsisducor ad intonsi candida templa dei,signa peregrinis ubi sunt alterna columnis,Belides et stricto barbarus ense pater,quaeque viri docto veteres cepere noviquepectore, lecturis inspicienda patentequaerebam fratres, exceptis scilicet illis,quos suus optaret non genuisse pater.quaerentem frustra custos e sedibus illispraepositus sancto iussit abire loco.altera templa peto, vicino iuncta theatro:haec quoque erant pedibus non adeunda meis.nec me, quae doctis patuerunt prima libellis,atria Libertas tangere passa sua est.in genus auctoris miseri fortuna redundat,et patimur nati, quam tulit ipse, fugam.forsitan et nobis olim minus asper et illievictus longo tempore Caesar erit.di, precor, atque adeo—neque enim mihi turba roganda estCaesar, ades voto, maxime dive, meo!interea, quoniam statio mihi publica clausa est,privato liceat delituisse loco.