esse sed irato quis te mihi posset amicus?vix tunc ipse mihi non inimicus eram.cum coepit quassata domus subsidere, partesin proclinatas omne recumbit onus,cunctaque fortuna rimam faciente dehiscunt,inque suo cladem pondere tracta ruunt.ergo hominum quaesitum odium mihi carmine, quosquedebuit, est vultus turba secuta tuos.at, memini, vitamque meam moresque probabasillo, quem dederas, praetereuntis equo.quod si non prodest et honesti gloria nullaredditur, at nullum crimen adeptus eram.nec male commissa est nobis fortuna reorum Usquedecem deciens inspicienda viris.res quoque privatas statui sine crimine iudex,deque mea fassa est pars quoque victa fide.me miserum! potui, si non extrema nocerent,iudicio tutus non semel esse tuo.ultima me perdunt, imoque sub aequore mergitincolumem totiens una procella ratem.nec mihi pars nocuit de gurgite parva, sed omnespressere hoc fluctus oceanusque caput,cur aliquid vidi? cur noxia lumina feci?cur imprudenti cognita culpa mihi?inscius Actaeon vidit sine veste Dianam:praeda fuit canibus non minus ille suis.scilicet in superis etiam fortuna luenda est,nec veniam laeso numine casus habet,illa nostra die, qua me malus abstulit error,parva quidem periit, sed sine labe domus:sic quoque parva tamen, patrio dicatur ut aevoclara nec ullius nobilitate minor,et neque divitiis nec paupertate notanda,unde sit in neutrum conspiciendus eques.sit quoque nostra domus vel censu parva vel ortu,ingenio certe non latet illa meo,quo videar quamvis nimium iuvenaliter usus,grande tamen toto nomen ab orbe fero,turbaque doctorum Nasonem novit et audetnon fastiditis adnumerare viris.