aspicies, quantum dederis mihi pectoris ipse,quoque favore animi teque tuosque canam,non ego mordaci destrinxi carmine quemquam.nec meus ullius crimina versus habet,candidus a salibus suffusis felle refugi:nulla venenato littera mixta ioco est.inter tot populi, tot scriptis, milia nostri,quem mea Calliope laeserit, unus ero.non igitur nostris ullum gaudere Quiritemauguror, at multos indoluisse malis;nec mihi credibile est, quemquam insultasse iacentigratia candori si qua relata meo est.his, precor, atque aliis possint tua numina flecti,o pater, o patriae cura salusque tuae!non ut in Ausoniam redeam, nisi forsitan olim,cum longo poenae tempore victus eris;tutius exilium pauloque quietius oro,ut par delicto sit mea poena suo.