scilicet in domibus nostris ut prisca virorumartificis fulgent corpora picta manu,sic quae concubitus varios venerisque figurasexprimat, est aliquo parva tabella loco.utque sedet vultu fassus Telamonius iram,inque oculis facinus barbara mater habet,sic madidos siccat digitis Venus uda capillos,et modo maternis tecta videtur aquis,bella sonant alii telis instructa eruditis,parsque tui generis, pars tua facta canunt,invida me spatio natura coercuit arto,ingenio vires exiguasque dedit,et tamen ille tuae felix Aeneidos auctorcontulit in Tyrios arma virumque toros,nec legitur pars ulla magis de corpore toto,quam non legitimo foedere iunctus amor.Phyllidis hic idem teneraeque Amaiyllidis ignesbucolicis iuvenis luserat ante modis,nos quoque iam pridem scripto peccavimus isto:supplicium patitur non nova culpa novum;carminaque edideram, cum te delicta notantempraeterii totiens inreprehensus eques.ergo quae iuvenis mihi non nocitura putaviscripta parum prudens, nunc nocuere seni.sera redundavit veteris vindicta libelli,distat et a meriti tempore poena sui.ne tamen omne meum credas opus esse remissum..saepe dedi nostrae grandia vela rati.sex ego Pastorum scripsi totidemque libellos,cumque suo finem mense volumen habet,idque tuo nuper scriptum sub nomine. Caesar,et tibi sacratum sors mea rupit opus;et dedimus tragicis scriptum regale cothurnis,quaeque gravis debet verba cothurnus habet,dictaque sunt nobis, quamvis manus ultima coeptisdefuit, in facies corpora versa novas,atque utinam revoces animum paulisper ab ira,et vacuo iubeas hinc tibi pauca legi?pauca, quibus prima surgens ab origine mundiin tua deduxi tempora. Caesar, opus!