parva sit ut ternis instructa tabella lapillis,in qua vicisse est continuasse suos,quique alii lusus—neque enim nunc persequar omnes—perdere, rem caram, tempora nostra solent.ecce canit formas alius laetusque pilarum,hic artem nandi praecipit, ille trochi.composita est aliis fucandi cura coloris,hic epulis leges hospitioque dedit;alter humum, de qua fingantur pocula, monstrat,quaeque, docet, liquido testa sit apta mero.talia luduntur fumoso mense Decembri,quae damno nulli composuisse fuit.his ego deceptus non tristia carmina feci,sed tristis nostros poena secuta iocos.denique nec video tot de scribentibus unum,quem sua perdiderit Musa; repertus ego.quid, si scripsissem mimos obscena iocantes,qui semper vetiti crimen amoris habent,in quibus assidue cultus procedit adulter,verbaque dat stulto callida nupta viro?nubilis hos virgo matronaque virque puerquespectat, et ex magna parte senatus adest,nec satis incestis temerari vocibus aures;adsuescunt oculi multa pudenda pati;cumque fefellit amans aliqua novitate maritum,plauditur et magno palma favore datur; quodqueminus prodest, scaena est lucrosa poetae,tantaque non parvo crimina praetor emit.inspice ludorum sumptus, Auguste, tuorum:empta tibi magno talia multa leges.haec tu spectasti spectandaque saepe dedistimaiestas adeo comis ubique tua est—luminibusque tuis, totus quibus utitur orbis,scaenica vidisti lentus adulteria.scribere si fas est imitantes turpia mimos,materiae minor est debita poena meae.an genus hoc scripti faciunt sua pulpita tutum,quodque licet, mimis scaena licere dedit?et mea sunt populo saltata poemata saepe,saepe oculos etiam detinuere tuos.