nec minus Hortensi, nec sunt minus improba Servicarmina, quis dubitet nomina Planta sequi?vertit Aristiden Sisenna, nec obfuit illihistoriae turpis inseruisse iocos.non fuit opprobrio celebrasse Lycorida Gallo,sed linguam nimio non tenuisse mero.credere iuranti durum putat esse Tibullus,sic etiam de se quod neget illa viro.fallere custodes idem docuisse fatetur,seque sua miserum nunc ait arte premi.saepe, velut gemmam dominae signumve probaret,per causam meminit se tetigisse manum;utque refert, digitis saepe est nutuque locutus,et tacitam mensae duxit in orbe notamet quibus e sucis abeat de corpore livor,impresso fieri qui solet ore, docet:denique ab incauto nimium petit ille marito,se quoque uti servet, peccet ut illa minus,scit, cui latretur, cum solus obambulet, ipsascur totiens clausas exercet ante fores,multaque dat furti talis praecepta docetquequa nuptae possint fallere ab arte viros,non fuit hoc illi fraudi, legiturque Tibulluset placet, et iam te principe notus erat.invenies eadem blandi praecepta Properti:destrictus minima nec tamen ille nota est.his ego successi, quoniam praestantia candornomina vivorum dissimulare iubet,non timui, fateor, ne, qua tot iere carinae,naufraga servatis omnibus una foret.sunt aliis scriptae, quibus alea luditur, artes:—hoc est ad nostros non leve crimen avos——quid valeant tali, quo possis plurima iactufigere, damnosos effugiasque canes;tessera quos habeat numeros, distante vocatomittere quo deceat, quo dare missa modo;discolor ut recto grassetur limite miles,eum medius gemino calculus hoste perit,ut bellare sequens sciat et revocare priorem,nec tuto fugiens incomitatus eat,