idque facis, nec te quisquam moderatius umquamimperii potuit frena tenere sui.tu veniam parti superatae saepe dedisti,non concessurus quam tibi victor erat.divitiis etiam multos et honoribus auctosvidi, qui tulerant in caput arma tuum;quaeque dies bellum, belli tibi sustulit iram,parsque simul templis utraque dona tulit;utque tuus gaudet miles, quod vicerit hostem,sic victum cur se gaudeat, hostis habet,causa mea est melior, qui nec contraria dicorarma nec hostiles esse secutus opes.per mare, per terras, per tertia numina iuro,per te praesentem conspicuumque deum,hunc animum favisse tibi, vir maxime, meque,qua sola potui, mente fuisse tuum.optavi, peteres caelestia sidera tarde,parsque fui turbae parva precantis idem,et pia tura dedi pro te, cumque omnibus unusipse quoque adiuvi publica vota meis.quid referam libros, illos quoque, crimina nostra,mille locis plenos nominis esse tui?inspice maius opus, quod adhuc sine fine tenetur,in non credendos corpora versa modos:invenies vestri praeconia nominis illic,invenies animi pignora multa mei.non tua carminibus maior fit gloria, nec quo,ut maior fiat, crescere possit, habet,fama Iovi superest : tamen hunc sua facta referriet se materiam carminis esse iuvat,cumque Gigantei memorantur proelia belli,credibile est laetum laudibus esse suis.te celebrant alii, quanto decet ore, tuasqueingenio laudes uberiore canunt:sed tamen, ut fuso taurorum sanguine centum,sic capitur minimo turis honore deus.a! ferus et nobis crudelior omnibus hostis,delicias legit qui tibi cumque meas,carmina ne nostris quae te venerantia librisiudicio possint candidiore legi.