denique composui teneros non solus amores:composito poenas solus amore dedi.quid, nisi cum multo Venerem confundere vinopraecepit lyrici Teia Musa senis?Lesbia quid docuit Sappho, nisi amare, puellas?tuta tamen Sappho, tutus et ille fuit.nec tibi, Battiade, nocuit, quod saepe legentidelicias versu fassus es ipse tuas.fabula iucundi nulla est sine amore Menandri,et solet hic pueris virginibusque legi.Ilias ipsa quid est aliud nisi adultera, de quainter amatorem pugna virumque fuit?quid prius est illi flamma Briseidos, utquefecerit iratos rapta puella duces?aut quid Odyssea est nisi femina propter amorem,dum vir abest, multis una petita procis?quis nisi Maeonides, Venerem Martemque ligatosnarrat, in obsceno corpora prensa toro?.unde nisi indicio magni sciremus Homerihospitis igne duas incaluisse- deas?omne genus scripti gravitate tragoedia vinci .haec quoque materiam semper amoris habet,num quid in Hippolyto, nisi caecae flamma novercae?nobilis est Canace fratris amore sui.quid? non Tantalides, agitante Cupidine currus,Pisaeam Phrygiis vexit eburnus equis?tingueret ut ferrum natorum sanguine mater,concitus a laesofecit amore dolor, fecit amor subitas volucres cum paelice regem,quaeque suum luget nunc quoque mater Ityn.si non Aëropen frater sceleratus amasset,aversos Solis non legeremus equos.impia nec tragicos tetigisset Scylla cothurnos,ni patrium crinem desecuisset amor.qui legis Electran et egentem mentis Oresten,Aegisthi crimen Tyndaridosque legis.nam quid de tetrico referam domitore Chimaerae,quem leto fallax hospita paene dedit?quid loquar Hermionen, quid te, Schoeneïa virgo,teque, Mycenaeo Phoebas amata duci.