nec mihi materiam bellatrix Roma negabat,et pius est patriae facta referre labor.denique cum meritis impleveris omnia, Caesar,pars mihi de multis una canenda fuit,utque trahunt oculos radiantia lumina solis,traxissent animum sic tua facta meum.arguor iumento, tenuis mihi campus aratur;illud erat magnae fertilitatis opus.non ideo debet pelago se credere, siquaaudet in exiguo ludere cumba lacu.forsan—et hoc dubitem—numeris levioribus aptussim satis, in parvos sufficiamque modos:at si me iubeas domitos Iovis igne Gigantesdicere, conantem debilitabit onusdivitis ingenii est immania Caesaris actacondere, materia ne superetur opus.et tamen ausus eram; sed detrectare videbar,quodque nefas, damno viribus esse tuis.ad leve rursus opus, iuvenalia carmina, veni,et falso movi pectus amore meum.non equidem vellem, sed me mea fata trahebant,inque meas poenas ingeniosus eram.ei mihi, quod didici! cur me docuere parenteslitteraque est oculos ulla morata meos?haec tibi me invisum lascivia fecit, ob artes,quis ratus es vetitos sollicitare toros.sed neque me nuptae didicerunt furta magistro,quodque parum novit, nemo docere potest,sic ego delicias et mollia carmina feci,strinxerit ut nomen fabula nulla meum.nec quisquam est adeo media de plebe maritus,ut dubius vitio sit pater ille meo,crede mihi, distant mores a carmine nostro—vita verecunda est, Musa iocosa mea—magnaque pars mendax operum est et ficta meorum:plus sibi permisit compositore suo.nec liber indicium est animi, sed honesta voluntasplurima mulcendis auribus apta ferens.Accius esset atrox, conviva Terentius esset,essent pugnaces qui fera bella canunt.