peccandi causam multis quam saepe dederunt.Martia cum durum sternit harena solum!tollatur Circus! non tuta licentia Circi est.hic sedet ignoto iuncta puella viro.cum quaedam spatientur in hoc, ut amator eodemconveniat, quare porticus ulla patet .quis locus est templis augustior? haec quoque vitet,in culpam siqua est ingeniosa suam.cum steterit Iovis aede, Iovis succurret in aedequam multas matres fecerit ille deus.proxima adoranti Iunonis templa subibit,paelicibus multis hanc doluisse deam.Pallade conspecta, natum de crimine virgosustulerit quare, quaeret, Erichthonium.venerit in magni templum, tua munera, Martis,stat Venus Ultori iuncta, vir ante fores.Isidis aede sedens, cur hanc Saturnia, quaeret,egerit Ionio Bosphorioque mari.in Venerem Anchises, in Lunam Latmius heros,in Cererem Iasion, qui referatur, erit.omnia perversae possunt corrumpere mentes;stant tamen illa suis omnia tuta locis,et procul a scripta solis meretricibus Artesummovet ingenuas pagina prima manus.quaecumque erupit, qua non sinit ire sacerdos,protinus huic dempti criminis ipsa rea est.nec tamen est facinus versus evolvere mollis;multa licet castae non facienda legant.saepe supercilii nudas matrona severiet veneris stantis ad genus omne videt,corpora Vestales oculi meretricia cernunt,nec domino poenae res ea causa fuit.at cur in nostra nimia est lascivia Musa,curve meus cuiquam suadet amare liber?nil nisi peccatum manifestaque culpa fatenda est:paenitet ingenii iudiciique mei.cur non Argolicis potius quae concidit armisvexata est iterum carmine Troia meo?cur tacui Thebas et vulnera mutua fratrum,et septem portas, sub duce quamque suo?