illa quidem fateor frontis non esse severaescripta, nec a tanto principe digna legi:non tamen idcirco legum contraria iussissunt ea Romanas erudiuntque nurus.neve, quibus scribam, possis dubitare, libellos,quattuor hos versus e tribus unus habet :este procul, vittae tenues, insigne pudoris,quaeque tegis medios instita longa pedes!nil nisi legitimum concessitque furta canemus,inque meo nullum carmine crimen erit.ecquid ab hac omnes rigide summovimus Arte,quas stola contingi vittaque sumpta vetat?at matrona potest alienis artibus uti, quodquetrahat, quamvis non doceatur, habet.nil igitur matrona legat, quia carmine ab omniad delinquendum doctior esse potest.quodcumque attigerit, siqua est studiosa sinistri,ad vitium mores instruet inde suos.sumpserit Annales—nihil est hirsutius illis—facta sit unde parens Ilia, nempe leget,sumpserit Aeneadum genetrix ubi prima, requiret,Aeneadum genetrix unde sit alma Venus.persequar inferius, modo si licet ordine ferri,posse nocere animis carminis omne genus.non tamen idcirco crimen liber omnis habebit :nil prodest, quod non laedere possit idem.igne quid utilius? siquis tamen urere tectacomparat, audaces instruit igne manus.eripit interdum, modo dat medicina salutem,quaeque iuvet, monstrat, quaeque sit herba nocens.et latro et cautus praecingitur ense viator;ille sed insidias, hic sibi portat opem.discitur innocuas ut agat facundia causas;protegit haec sontes, inmeritosque premit.sic igitur carmen, recta si mente legatur,constabit nulli posse nocere meum.at quasdam vitio. quicumque hoc concipit, errat,et nimium scriptis arrogat ille meis.ut tamen hoc fatear, ludi quoque semina praebentnequitiae: tolli tota theatra iube!