unde precor supplex ut nos in tuta releges,ne sit cum patria pax quoque adempta mihi,ne timeam gentes, quas non bene summovet Hister,neve tuus possim civis ab hoste capi.fas prohibet Latio quemquam de sanguine natumCaesaribus salvis barbara vincla pati.perdiderint cum me duo crimina, carmen et error,alterius facti culpa silenda milli'.nam non sum tanti, renovem ut tua vulnera. Caesar,quem nimio plus est indoluisse semel.altera pars superest, qua turpi carmine factusarguor obsceni doctor adulterii,fas ergo est aliqua caelestia pectora falli,et sunt notitia multa minora tua;utque deos caelumque simul sublime tuentinon vacat exiguis rebus adesse Iovi,de te pendentem sic dum circumspicis orbem,effugiunt curas inferiora tuas.scilicet imperii princeps statione relictaimparibus legeres carmina facta modis?non ea te moles Romani nominis urguet,inque tuis umeris tam leve fertur onus,lusibus ut possis advertere numen ineptis,excutiasque oculis otia nostra tuis.nunc tibi Pannonia est, nunc Illyris ora domanda,Raeticanunc praebent Thraciaque arma metum,nunc petit Armenius pacem, nunc porrigit arcusParthus eques timida captaque signa manu,nunc te prole tua iuvenem Germania sentit,bellaque pro magno Caesare Caesar obit;denique, ut in tanto, quantum non extitit umquam,corpore pars nulla est, quae labet, imperii.urbs quoque te et legum lassat tutela tuarumet morum, similes quos cupis esse tuis.nec tibi contingunt, quae gentibus otia praestas,bellaque cum multis inrequieta geris,mirer in hoc igitur tantarum pondere rerumte numquam nostros evoluisse iocos?at si, quod mallem, vacuum tibi forte fuisset,nullum legisses crimen in Arte mea.