Livia sic tecum sociales compleat annos,quae, nisi te, nullo coniuge digna fuit,quae si non esset, caelebs te vita deceret,nullaque, cui posses esse maritus, erat;sospite sit tecum natus quoque sospes, et olimimperium regat hoc cum seniore senex;ut faciuntque tui, sidus iuvenale, nepotes,per tua perque sui facta parentis eant;sic adsueta tuis semper Victoria castrisnunc quoque se praestet notaque signa petat,Ausoniumque ducem solitis circumvolet alis,ponat et in nitida laurea serta coma,per quem bella geris, cuius nunc corpore pugnas,auspicium cui das grande deosque tuos,dimidioque tui praesens es et aspicis urbem,dimidio procul es saevaque bella geris;hic tibi sic redeat superato victor ab hoste,inque coronatis fulgeat altus equis,—parce, precor, fulmenque tuum, fera tela, reconde,heu nimium misero cognita tela mihi!parce, pater patriae, nec nominis inmemor huiusolim placandi spem mihi tolle tuinon precor ut redeam, quamvis maiora petitiscredibile est magnos saepe dedisse deos;mitius exilium si das propiusque roganti,pars erit ex poena magna levata mea.ultima perpetior medios eiectus in hostes,nec quisquam patria longius exul abest,solus ad egressus missus septemplicis HistriParrhasiae gelido virginis axe premor—Ciziges et Colchi Tereteaque turba GetaequeDanuvii mediis vix prohibentur aquis—cumque alii causa tibi sint graviore fugati,ulterior nulli, quam mihi, terra data est.longius hac nihil est, nisi tantum friguset hostes, et maris adstricto quae coit unda gelu.hactenus Euxini pars est Romana sinistri:proxima Basternae Sauromataeque tenent.haec est Ausonio sub iure novissima vixquehaeret in imperii margine terra tui.