corruit haec igitur Musis accepta, sub unosed non exiguo crimine lapsa domus:atque ea sic lapsa est, ut surgere, si modo laesiematuruerit Caesaris ira, queat,cuius in eventu poenae clementia tanta est,venerit ut nostro lenior illa metu.vita data est, citraque necem tua constitit ira,o princeps parce viribus use tuis!insuper accedunt, te non adimente, paternae,tamquam vita parum muneris esset, opes.nec mea decreto damnasti facta senatus,nec mea selecto iudice iussa fuga est.tristibus invectus verbis—ita principe dignum—ultus es offensas, ut decet, ipse tuas.adde quod edictum, quamvis immite minaxque,attamen in poenae nomine lene fuit;quippe relegatus, non exul, dicor in illo,privaque fortunae sunt ibi verba meae.nulla quidem sano gravior mentisque potentipoena est, quam tanto displicuisse viro;sed solet interdum fieri placabile numen:nube solet pulsa candidus ire dies.vidi ego pampineis oneratam vitibus ulmum,quae fuerat saevi fulmine tacta Iovis.ipse licet sperare vetes, sperabimus usque ;hoc unum fieri te prohibente potest,spes mihi magna subit, eum te, mitissime princeps,spes mihi, respicio cum mea facta, cadit.ac veluti ventis agitantibus aera non estaequalis rabies continuusque furor,sed modo subsidunt intermissique silescunt,vimque putes illos deposuisse suam:sic abeunt redeuntque mei variantque timores,et spem placandi dantque negantque tui.per superos igitur, qui dant tibi longa dabuntquetempora, Romanum si modo nomen amant,per patriam, quae te tuta et secura parente est,cuius, ut in populo, pars ego nuper eram,sic tibi, quem semper factis animoque mereris,reddatur gratae debitus urbis amor;