sic excusari crimina posse puto.qua potes, excusa, nec amici desere causam:qua bene coepisti, sic bene semper eas.Est mihi sitque, precor, flavae tutela Minervae,navis et a picta casside nomen habet.sive opus est velis, minimam bene currit ad auram,sive opus est remo, remige carpit iter.nec comites volucri contenta est vincere cursu,occupat egressas quamlibet ante rates,et pariter fluctus fert ac salientia longeaequora, nec saevis victa madescit aquis,illa, Corinthiacis primum mihi cognita Cenchreis,fida manet trepidae duxque comesque fugae,perque tot eventus et iniquis concita ventisaequora Palladio numine tuta fuit.nunc quoque tuta, precor, vasti secet ostia Ponti,quasque petit, Getici litoris intret aquas.quae simul Aeoliae mare me deduxit in Helles,et longum tenui limite fecit iter,fleximus in laevum cursus, et ab Hectoris urbevenimus ad portus, Imbria terra, tuos.inde, levi vento Zerynthia litora nacta,Threïciam tetigit fessa carina Samon.saltus ab hac contra brevis est Tempyra petenti:hac dominum tenus est illa secuta suum.nam mihi Bistonios placuit pede carpere campos:Hellespontiacas illa relegit aquasDardaniamque petit, auctoris nomen habentem,et te ruricola, Lampsace, tuta deo,quodque per angustas vectae male virginis undasSeston Abydena separat urbe fretum,inque Propontiacis haerentem Cyzicon oris,Cyzicon, Haemoniae nobile gentis opus,quaeque tenent Ponti Byzantia litora fauces:hic locus est gemini ianua vasta maris.haec, precor, evincat, propulsaque fortibus Austristranseat instabilis strenua CyaneasThyniacosque sinus, et ab his per Apollinis urbem artasub Anchiali moenia tendat iter.inde Mesembriacos portus et Odeson et arces