quamlibet inviso Caesar in hoste probat,nec solet irasci—neque enim moderatior alter—cum quis in adversis, siquid amavit, amat.de comite Argolici postquam cognovit Orestis,narratur Pyladen ipse probasse Thoas.quae fuit Actoridae cum magno semper Achille,laudari solita est Hectoris ore fides.quod pius ad Manes Theseus comes iret amico,Tartareum dicunt indoluisse deum.Euryali Nisique fide tibi, fume, relatacredibile est lacrimis inmaduisse genasest etiam miseris pietas, et in hoste probatur,ei mihi, quam paucos haec mea dicta movent!is status, haec rerum nunc est fortuna mearum,debeat ut lacrimis nullus adesse modus,at mea sunt, proprio quamvis maestissima casu,pectora processu facta serena tuo.hoc eventurum iam tum, carissime, vidi,ferret adhuc istam cum minus aura ratem,sive aliquod morum seu vitae labe carentisest pretium, nemo pluris emendus erat:sive per ingenuas aliquis caput extulit artes—quaelibet eloquio fit bona causa tuo.his ego commotus dixi tibi protinus ipsiscaena manet dotes grandis, amice, tuas.haec mihi non ovium fibrae tonitrusve sinistri,linguave servatae pennave dixit avis:augurium ratio est et coniectura futuri:hac divinavi notitiamque tuli.quae quoniam vera est, tota tibi mente mihiquegratulor, ingenium non latuisse tuum.at nostrum tenebris utinam latuisset in imis!expediit studio lumen abesse meo.utque tibi prosunt artes, facunde, severae,dissimiles illis sic nocuere mihi.vita tamen tibi nota mea est. scis artibus illisauctoris mores abstinuisse sui .scis vetus hoc iuveni lusum mihi carmen, et istosut non laudandos, sic tamen esse iocos.ergo ut defendi nullo mea posse colore,