ascitus totiens in genus omne loci?cunctane in aequoreos abierunt irrita ventos?cunctane Lethaeis mersa feruntur aquis?non ego te genitum placida reorurbe Quirini, urbe meo quae iam non adeunda pede est, haec habet ora sinistri,sed scopulis, Ponti quos haec habetinque feris Scythiae Sarmaticisque iugis:et tua sunt silicis circum praecordia venae,et rigidum ferri semina pectus habet,quaeque tibi quondam tenero ducenda palatoplena dedit nutrix ubera, tigris erat:aut mala nostra minus quam nunc aliena putares,duritiaeque mihi non agerere reus.sed quoniam accedit fatalibus hoc quoque damnis,ut careant numeris tempora prima suis,effice, peccati ne sim memor huius, et illoofficium laudem, quo queror, ore tuum.Detur inoffenso vitae tibi tangere metam,qui legis hoc nobis non inimicus opus.atque utinam pro te possent mea vota valere,quae pro me duros non tetigere deos!donec eris sospes, multos numerabis amicos :tempora si fuerint nubila, solus eris.aspicis, ut veniant ad candida tecta columbae,accipiat nullas sordida turris aves.horrea formicae tendunt ad inania numquam:nullus ad amissas ibit amicus opes.utque comes radios per solis euntibus umbra est,cum latet hic pressus nubibus, illa fugit,mobile sic sequitur Fortunae lumina vulgus:quae simul inducta nocte teguntur, abit.haec precor ut semper possint tibi falsa videri;sunt tamen eventu vera fatenda meo.dum stetimus, turbae quantum satis esset, habebatnota quidem, sed non ambitiosa domus,at simul impulsa est, omnes timuere ruinam,cautaque communi terga dedere fugae.saeva neque admiror metuunt si fulmina, quorumignibus adflari proxima quaeque solent,sed tamen in duris remanentem rebus amicum