si praeponendos esse putabis, habe.’orba parente suo quicumque volumina tangis,his saltem vestra detur in urbe locus.quoque magis faveas, haec non sunt edita ab ipso,sed quasi de domini funere rapta sui.quicquid in his igitur vitii rude carmen habebit,emendaturus, si licuisset, eram.In caput alta suum labentur ab aequore retroflumina, conversis Solque recurret equis:terra feret stellas, caelum findetur aratro,unda dabit flammas, et dabit ignis aquas,omnia naturae praepostera legibus ibunt,parsque suum mundi nulla tenebit iter,omnia iam fient, fieri quae posse negabam,et nihil est, de quo non sit habenda fides.haec ego vaticinor, quia sum deceptus ab illo,laturum misero quem mihi rebar opem.tantane te, fallax, cepere oblivia nostri,afflictumque fuit tantus adire timor,ut neque respiceres nec solarere iacentem,dure, nec exequias prosequerere meas?illud amicitiae sanctum et venerabile nomenre tibi pro vili sub pedibusque iacet?quid fuit, ingenti prostratum mole sodalemvisere et adloquiis parte levare tuis,inque meos si non lacrimam demittere casus,pauca tamen ficto verba dolore pati,idque, quod ignoti faciunt, vel dicere saltem,et vocem populi publicaque ora sequi,—denique lugubres vultus numquamque videndoscernere supremo dum licuitque die,dicendumque semel toto non amplius aevoaccipere, et parili reddere voce vale ?at fecere alii nullo mihi foedere iuncti,et lacrimas animi signa dedere sui.quid, nisi convictu causisque valentibus essemtemporis et longi iunctus amore tibi?quid, nisi tot lusus et tot mea seria nosses,tot nossem lusus seriaque ipse tua?quid, si dumtaxat Romae mihi cognitus esses,