adsuetus studiis mollibus ipse fui.me deus oppressit, nullo mala nostra levante:bellatrix illi diva ferebat opem.cumque minor Iove sit tumidis qui regnat in undis,illum Neptuni, me Iovis ira premit,adde, quod illius pars maxima ficta laborum,ponitur in nostris fabula nulla malis.denique quaesitas tetigit tamen ille Penates,quaeque diu petiit, contigit arva tamen:at mihi perpetuo patria tellure carendum est,ni fuerit laesi mollior ira dei.Nec tantum Clario est Lyde dilecta poetae,nec tantum Coo Bittis amata suo est,pectoribus quantum tu nostris, uxor, inhaeres,digna minus misero, non meliore viro.te mea supposita veluti trabe fulta ruina est:siquid adhuc ego sum, muneris omnetui est. tu facis, ut spolium non sim, nec nuder ab illis,naufragii tabulas qui petiere mei.utque rapax stimulante fame cupidusque cruorisincustoditum captat ovile lupus,aut ut edax vultur corpus circumspicit ecquodsub nulla positum cernere possit humo,sic mea nescio quis, rebus male fidus acerbisin bona venturus, si paterere, fuit.hunc tua per fortis virtus summovit amicos,nulla quibus reddi gratia digna potest,ergo quam misero, tam vero teste probans,hic aliquod pondus si modo testis habet.nec probitate tua prior est aut Hectoris uxor,aut comes extincto Laodamia viro.tu si Maeonium vatem sortita fuisses,Penelopes esset fama secunda tuae:sive tibi hoc debes, nullo pia facta magistro,cumque nova mores sunt tibi luce dati,femina seu princeps omnes tibi culta per annoste docet exemplum coniugis esse bonae,adsimilemque sui longa adsuetudine fecit,grandia si parvis adsimulare licet,ei mihi, non magnas quod habent mea carmina vires,