cetera Fortunae, non mea turba fuit.quo magis, o pauci, rebus succurrite laesis,et date naufragio litora tuta meo,neve metu falso nimium trepidate, timentes,hac offendatur ne pietate deus!saepe fidem adversis etiam laudavit in armis,inque suis amat hanc Caesar, in hoste probat,causa mea est melior, qui non contraria foviarma, sed hanc merui simplicitate fugam.invigiles igitur nostris pro casibus, oro,deminui siqua numinis ira potest.scire meos casus siquis desiderat omnes,plus, quam quod fieri res sinit, ille petit.tot mala sum passus, quot in aethere sidera lucentparvaque quot siccus corpora pulvis habet;multaque credibili tulimus maiora ratamque,quamvis acciderint, non habitura fidem.pars etiam quaedam mecum moriatur oportet,meque velim possit dissimulante tegi.si vox infragilis, pectus mihi firmius aere,pluraque cum linguis pluribus ora forent,non tamen idcirco complecterer omnia verbis,materia vires exsuperante meas.pro duce Neritio docti mala nostra poetaescribite . Neritio nam mala plura tuli.ille brevi spatio multis erravit in annisinter Dulichias Iliacasque domos:nos freta sideribus totis distantia mensossors tulit in Geticos Sarmaticosque sinus,ille habuit fidamque manum sociosque fideles:me profugum comites deseruere mei.ille suam laetus patriam victorque petebat:a patria fugi victus et exul ego.nec mihi Dulichium domus est Ithaceve Samosve,poena quibus non est grandis abesse locis,sed quae de septem totum circumspicit orbemmontibus, imperii Roma deumque locus,illi corpus erat durum patiensque laborum:invalidae vires ingenuaeque mihi.ille erat assidue saevis agitatus in armis :