et mihi facta via est, et me capit ultima tellus :accedam profugae sarcina parva rati.te iubet e patria discedere Caesaris ira,me pietas, pietas haec mihi Caesar erit.’talia temptabat, sicut temptaverat ante,vixque dedit victas utilitate manus.egredior, sive illud erat sine funere ferri,squalidus inmissis hirta per ora comis,illa dolore amens tenebris narratur obortissemianimis media procubuisse domo,utque resurrexit foedatis pulvere turpicrinibus et gelida membra levavit humo,se modo, desertos modo complorasse Penates,nomen et erepti saepe vocasse viri,nec gemuisse minus, quam si nataeque meumquevidisset structas corpus habere rogos,et voluisse mori, monendo ponere sensus,respectuque tamen non periisse mei.vivat, et absentem, quoniam sic fata tulerunt, vivat ut auxilio sublevet usque suo.Tinguitur oceano custos Erymanthidos ursae,aequoreasque suo sidere turbat aquas.nos tamen Ionium non nostra findimus aequorsponte, sed audaces cogimur esse metu.me miserum! quantis increscunt aequora ventis,erutaque ex imis fervet harena fretis!monte nec inferior prorae puppique recurvaeinsilit et pictos verberat unda deos.pinea texta sonant, pulsi stridore rudentes,ingemit et nostris ipsa carina malis.navita confessus gelidum pallore timorem,iam sequitur victus, non regit arte ratem,utque parum validus non proficientia rectorcervicis rigidae frena remittit equo.sic non quo voluit, sed quo rapit impetus undae,aurigam video vela dedisse rati.quod nisi mutatas emiserit Aeolus auras,in loca iam nobis non adeunda ferar.nam procul Illyriis laeva de parte relictisinterdicta mihi cernitur Italia.desinat in vetitas quaeso contendere terras,