ut mare considat ventisque ferentibus utar,ut mihi parcatis, non minus exul ero.non ego divitias avidus sine fine parandilatum mutandis mercibus aequor aro,nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas,oppida non Asiae, non loca visa prius,non ut Alexandri claram delatus ad urbemdelicias videam, Nile iocose, tuas.quod faciles opto ventos,—quis credere posset ?—Sarmatis est tellus, quam mea vela petunt,obligor, ut tangam laevi fera litora Ponti;quodque sit a patria tam fuga tarda, queror.nescio quo videam positos ut in orbe Tomitas,exilem facio per mea vota viam.seu me diligitis, tantos conpescite fluctus,pronaque sint nostrae numina vestra rati;seu magis odistis, iussae Ine advertite terrae:supplicii pars est in regione mei.ferte—quid hic facio?—rapidi mea corpora venti!Ausonios fines cur mea vela volunt?noluit hoc Caesar, quid, quem fugat ille, tenetis?aspiciat vultus Pontica terra meos.et iubet et merui; nec, quae damnaverit ille,crimina defendi fasque piumque puto.si tamen acta deos numquam mortalia fallunt,a culpa facinus scitis abesse mea.immo ita si scitis, si me meus abstulit error,stultaque mens nobis, non scelerata fuit,quod licet et minimis, domui si favimus illi,si satis Augusti publica iussa mihi,hoc duce si dixi felicia saecula, proqueCaesare tura piis Caesaribusque dedi,—si fuit hic animus nobis, ita parcite divi!si minus, alta cadens obruat unda caput!fallor, an incipiunt gravidae vanescere nubes,victaque mutati frangitur unda maris?non casu, vos sed sub condicione vocati,fallere quos non est, hanc mihi fertis opem.’Cum subit illius tristissima noctis imago,qua mihi supremum tempus in urbe fuit,