scilicet occidimus, nec spes est ulla salutis,dumque loquor, vultus obruit unda meos.opprimet hanc animam fluctus, frustraque precantiore necaturas accipiemus aquas,at pia nil aliud quam me dolet exule coniunx:hoc unum nostri scitque gemitque mali.nescit in inmenso iactari corpora ponto,nescit agi ventis, nescit adesse necem.o bene, quod non sum mecum conscendere passus,ne mihi mors misero bis patienda foret!at nunc, ut peream, quoniam caret illa periclo,dimidia certe parte superstes ero.ei mihi, quam celeri micuerunt nubila flamma!quantus ab aetherio personat axe fragor!nec levius tabulae laterum feriuntur ab undis,quam grave balistae moenia pulsat onus.qui venit hic fluctus, fluctus supereminet omnes:posterior nono est undecimoque prior.nec letum timeo; genus est miserabile leti.demite naufragium, mors mihi munus erit.est aliquid, fatove suo ferrove cadentemin solida moriens ponere corpus humo,et mandare suis aliqua et sperare sepulcrumet non aequoreis piscibus esse cibum,fingite me dignum tali nece, non ego solushic vehor. inmeritos cur mea poena trahit?pro superi viridesque dei, quibus aequora curae,utraque iam vestras sistite turba minas,quamque dedit vitam mitissima Caesaris ira,hanc sinite infelix in loca iussa feram,si quantam merui, poena me perdere vultis,culpa mea est ipso iudice morte minor.mittere me Stygias si iam voluisset in undasCaesar, in hoc vestra non eguisset ope.est illi nostri non invidiosa cruoriscopia; quodque dedit, cum volet, ipse feret,vos modo, quos certe nullo, puto, crimine laesi,contenti nostris iam, precor, este malis!nec tamen, ut cuncti miserum servare velitis,quod periit, salvum iam caput esse potest,