me quoque, quae sensi, fateor Iovis arma timere :me reor infesto, cum tonat, igne peti.quicumque Argolica de classe Capherea fugit,semper ab Euboicis vela retorsit aquis;et mea cumba semel vasta percussa procellaillum, quo laesa est, horret adire locum,ergo cave, liber, et timida circumspice mente,ut satis a media sit tibi plebe legi.dum petit infirmis nimium sublimia pennisIcarus, aequoreas nomine fecit aquas.difficile est tamen hinc, remis utaris an aura,dicere: consilium resque locusque dabunt,si poteris vacuo tradi, si cuncta videbismitia, si vires fregerit ira suas,siquis erit, qui te dubitantem et adire timentemtradat, et ante tamen pauca loquatur, adi.luce bona dominoque tuo felicior ipsopervenias illuc et mala nostra leves.namque ea vel nemo, vel qui mihi vulnera fecitsolus Achilleo tollere more potest.tantum ne noceas, dum vis prodesse, videto—nam spes est animi nostra timore minor—quaeque quiescebat, ne mota resaeviat iraet poenae tu sis altera causa, cave!cum tamen in nostrum fueris penetrale receptus,contigerisque tuam, scrinia curva, domum,aspicies illic positos ex ordine fratres,quos studium cunctos evigilavit idem.cetera turba palam titulos ostendet apertos,et sua detecta nomina fronte geret;tres procul obscura latitantes parte videbis,—sic quoque, quod nemo nescit, amare docent.hos tu vel fugias, vel, si satis oris habebis,Oedipodas facito Telegonosque voces.deque tribus, moneo, si qua est tibi cura parentis,ne quemquam, quamvis ipse docebit, ames.sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae,nuper ab exequiis carmina rapta meis.his mando dicas, inter mutata referrifortunae vultum corpora posse meae.