Parve—nec invideo—sine me, liber, ibis in urbem,ei mihi, quod domino non licet ire tuo!vade, sed incultus, qualem decet exulis esseinfelix habitum temporis huius habe.nec te purpureo velent vaccinia fuco—non est conveniens luctibus ille color—nec titulus minio, nec cedro charta notetur,candida nec nigra cornua fronte geras.felices ornent haec instrumenta libellos;fortunae memorem te decet esse meae.nec fragili geminae poliantur pumice frontes,hirsutus sparsis ut videare comis,neve liturarum pudeat; qui viderit illas,de lacrimis factas sentiet esse meis.vade, liber, verbisque meis loca grata saluta:contingam certe quo licet illa pede.siquis, ut in populo, nostri non inmemor illi,siquis, qui, quid agam, forte requirat, erit,vivere me dices, salvum tamen esse negabis;id quoque, quod vivam, munus habere dei.atque ita tu tacitus—quaerenti plura legendus —ne, quae non opus est, forte loquare, cave!protinus admonitus repetet mea crimina lector,et peragar populi publicus ore reus.tu cave defendas, quamvis mordebere dictis;causa patrocinio non bona maior erit.invenies aliquem, qui me suspiret ademptum,carmina nec siccis perlegat ista genis,et tacitus secum, ne quis malus audiat, optet,sit mea lenito Caesare poena levis.nos quoque, quisquis erit, ne sit miser ille, precamur,placatos miseris qui volet esse deos,quaeque volet, rata sint, ablataque principis irasedibus in patriis det mihi posse mori.ut peragas mandata, liber, culpabere forsaningeniique minor laude ferere mei.iudicis officium est ut res, ita tempora rerumquaerere, quaesito tempore tutus eris.carmina proveniunt animo deducta sereno;nubila sunt subitis tempora nostra malis,