hic male defensus flammis et dote paternaCacus Aventinam sanguine tinxit humum,ad propiora vocor. populum digessit ab annisRomulus, in partes distribuitque duas:haec dare consilium, pugnare paratior illa est;haec aetas bellum suadet, at illa gerit,sic statuit mensesque nota secrevit eadem:Iunius est iuvenum; qui fuit ante, senum.’dixit, et in litem studio certaminis issent,atque ira pietas dissimulata foret:venit Apollinea longas Concordia lauronexa comas, placidi numen opusque ducis,haec ubi narravit Tatium fortemque Quirinumbinaque cum populis regna coisse suiset lare communi soceros generosque receptos,his nomen iunctis Iunius inquit habet.dicta triplex causa est. at vos ignoscite, divae:res est arbitrio non dirimenda meo.ite pares a me. perierunt iudice formaePergama: plus laedunt, quam iuvat una, duae.Prima dies tibi, Carna, datur, dea cardinis haec est:numine clausa aperit, claudit aperta suo.unde datas habeat vires, obscurior aevofama, sed e nostro carmine certus eris.adiacet antiquus Tiberino lucus Helerni:pontifices illuc nunc quoque sacra ferunt.inda sata est nymphe (Cranen 1 dixere priores)nequiquam multis saepe petita procis.rura sequi iaculisque feras agitare solebatnodosasque cava tendere valle plagas.non habuit pharetram, Phoebi tamen esse sororemcredebant; nec erat, Phoebe, pudenda tibi.huic aliquis iuvenum dixisset amantia verba,reddebat tales protinus illa sonos:‘haec loca lucis habent nimis et cum luce pudoris:si secreta magis ducis in antra, sequor.’credulus ante ut iit, frutices haec nacta resistitet latet et nullo est invenienda modo.viderat hanc Ianus visaeque cupidine captusad duram verbis mollibus usus erat.