sic ego. sic Clio: ‘clari monumenta Philippiaspicis, unde trahit Marcia casta genus,Marcia, sacrifico deductum nomen ab Anco,in qua par facies nobilitate sua est.par animo quoque forma suo respondet; in illaet genus et facies ingeniumque simul.nec quod laudamus formam, tu turpe putaris:laudamus magnas hac quoque parte deas.nupta fuit quondam matertera Caesaris illi.o decus, o sacra femina digna domo!’sic cecinit Clio, doctae assensere sorores;annuit Alcides increpuitque lyram.