alliciunt somnos tempus motusque merumque,potaque se Tibur turba redire putat.iamque per Esquilias Romanam intraverat urbem.et mane in medio plaustra fuere foro.Plautius, ut posset specie numeroque senatumfallere, personis imperat ora tegi,admiscetque alios et, ut hunc tibicina coetumaugeat, in longis vestibus esse iubet;sic reduces bene posse tegi, ne forte notenturcontra collegae iussa redisse sui.res placuit, cultuque novo licet Idibus utiet canere ad veteres verba iocosa modos.’haec ubi perdocuit, superest mihi discere dixicur sit Quinquatrus illa vocata dies.Martius inquit ‘agit tali mea nomine festa,estque sub inventis haec quoque turba meis.prima, terebrato per rara foramina buxout daret, effeci, tibia longa sonos,vox placuit: faciem liquidis referentibus undisvidi virgineas intumuisse genas.ars mihi non tanti est; valeas, mea tibia dixi:excipit abiectam caespite ripa suo.iuventam satyrus primum miratur et usumnescit; at inflatam sensit habere sonumet modo dimittit digitis, modo concipit auras,iamque inter nymphas arte superbus erat:provocat et Phoebum. Phoebo superante pependit;caesa recesserunt a cute membra sua.sum tamen inventrix auctorque ego carminis huius.hoc est, cur nostros ars colat ista dies.’Tertia lux veniet, qua tu, Dodoni Thyone,stabis Agenorei fronte videnda bovis.haec est illa dies, qua tu purgamina Vestae,Thybri, per Etruscas in mare mittis aquas.Si qua fides ventis, Zephyro date carbasa, nautae.cras veniet vestris ille secundus aquis.At pater Heliadum radios ubi tinxerit undis,et cinget geminos stella serena polos,tollet humo validos proles Hyriea lacertos:continua Delphin nocte videndus erit.