urbis opus domus una fuit, spatiumque tenebat,quo brevius muris oppida multa tenent,haec aequata solo est, nullo sub crimine regni,sed quia luxuria visa nocere sua,sustinuit tantas operum subvertere molestotque suas heres perdere Caesar opes,sic agitur censura et sic exempla parantur,cum iudex, alios quod monet, ipse facit.Nulla nota est veniente die, quam dicere possis.Idibus Invicto sunt data templa Iovi.et iam Quinquatrus iubeor narrare minores.nunc ades o coeptis, flava Minerva, meis.‘cur vagus incedit tota tibicen in urbe?quid sibi personae, quid stola longa volunt?’sic ego. sic posita Tritonia cuspide dixit: (possim utinam doctae verba referre deae!)‘temporibus veterum tibicinis usus avorummagnus et in magno semper honore fuit.cantabat fanis, cantabat tibia ludis,cantabat maestis tibia funeribus:dulcis erat mercede labor, tempusque secutum,quod subito gratae frangeret artis opus ...1adde quod aedilis, pompam qui funeris irent,artifices solos iusserat esse decem.exilio mutant urbem Tiburque recedunt.exilium quodam tempore Tibur erat!quaeritur in scaena cava tibia, quaeritur aris:ducit supremos naenia nulla toros,servierat quidam, quantolibet ordine dignus,Tibure, sed longo tempore liber erat.rure dapes parat ille suo turbamque canoramconvocat; ad festas convenit illa dapes.nox erat, et vinis oculique animique natabant,cum praecomposito nuntius ore venit,atque ita quid cessas convivia solvere? dixitauctor vindictae nam venit ecce tuae.’nec mora, convivae valido titubantia vinomembra movent: dubii stantque labantque pedes,at dominus 1 discedite ‘ait plaustroque morantessustulit: in plaustro scirpea lata fuit.