alterius prolem melius mandabitis illi:utilior Baccho quam fuit ipsa suis.hanc tibi, quo properas? memorant dixisse, Rutili,luce mea Marso consul ab hoste cades.exitus accessit verbis, numenque Tolenipurpureum mixtis sanguine fluxit aquis,proximus annus erat: Pallantide caesus eademDidius hostiles ingeminavit opes.Lux eadem, Fortuna, tua est auctorque locusque;sed superiniectis quis latet iste togis?Servius est, hoc constat enim, sed causa latendidiscrepat et dubium me quoque mentis habet,dum dea furtivos timide profitetur amores,caelestemque homini concubuisse pudet(arsit enim magno correpta cupidine regiscaecaque in hoc uno non fuit illa viro),nocte domum parva solita est intrare fenestra;unde Fenestellae nomina porta tenet,nunc pudet, et voltus velamine celat amatos,oraque sunt multa regia tecta toga.an magis est verum post Tulli funera plebemconfusam placidi morte fuisse ducis,nec modus ullus erat, crescebat imagine luctus,donec eum positis occuluere togis?tertia causa mihi spatio maiore canenda est,nos tamen adductos intus agemus equos.Tullia coniugio sceleris mercede paratohis solita est dictis extimulare virum:‘quid iuvat esse pares, te nostrae caede sororismeque tui fratris, si pia vita placet?vivere debuerant et vir meus et tua coniunx,si nullum ausuri maius eramus opus.et caput et regnum facio dictale parentis:si vir es, i, dictas exige dotis opes.regia res scelus est. socero cape regna necato,et nostras patrio sanguine tingue manus.’talibus instinctus solio privatus in altosederat: attonitum volgus ad arma ruit.hinc cruor et caedes, infirmaque vincitur aetas:sceptra gener socero rapta Superbus habet.