Herculis adventu, quae vim modo ferre parabant,turpia femineae terga dedere fugae.quid petis hinc (cognorat enim) ‘matertera Bacchi?an numen, quod me, te quoque vexat?’ ait.illa docet partim, partim praesentia naticontinet, et furiis in scelus isse pudet,rumor, ut est velox, agitatis pervolat alis,estque frequens, Ino, nomen in ore tuum.hospita Carmentis fidos intrasse penatesdiceris et longam deposuisse famem;liba sua properata manu Tegeaca sacerdostraditur in subito cocta dedisse foco.nunc quoque liba iuvant festis Matralibus illam:rustica sedulitas gratior arte fuit.nunc, ait ‘o vates, venientia fata resigna,qua licet, hospitiis hoc, precor, adde meis.’parva mora est, caelum vates ac numina sumitfitque sui toto pectore plena dei;vix illam subito posses cognoscere, tantosanctior et tanto, quam modo, maior erat.laeta canam, gaude, defuncta laboribus Ino,dixit ‘et huic populo prospera semper ades.numen eris pelagi, natum quoque pontus habebit.in vestris aliud sumite nomen aquis:Leucothea Grais, Matuta vocabere nostris;in portus nato ius erit omne tuo,quem nos Portunum, sua lingua Palaemona dicet.ite, precor, nostris aequus uterque locis!’annuerat, promissa fides, posuere labores,nomina mutarunt: hic deus, illa dea est.cur vetet ancillas accedere, quaeritis? odit,principiumque odii, si sinat illa, canam,una ministrarum solita est, Cadmei, tuarumsaepe sub amplexus coniugis ire tui.improbus hanc Athamas furtim dilexit; ab illacomperit agricolis semina tosta dari.ipsa quidem fecisse negat, sed fama recepit.hoc est, cur odio sit sibi serva manus,non tamen hanc pro stirpe sua pia mater adoret:ipsa parum felix visa fuisse parens,