quae dea sit, quare famulas a limine templiarceat (arcet enim) libaque tosta petat,Bacche, racemiferos hedera redimite capillos,si domus illa tua est, dirige vatis opus.arserat obsequio Semele Iovis: accipit Inote, puer, et summa sedula nutrit ope.intumuit Iuno, raptum quod paelice natumeducet: at sanguis ille sororis erat.hinc agitur furiis Athamas et imagine falsa,tuque cadis patria, parve Learche, manu.maesta Learcheas mater tumulaverat umbraset dederat miseris omnia iusta rogis.haec quoque, funestos ut erat laniata capillos,prosilit et cunis te, Melicerta, rapit.est spatio contracta brevi, freta bina repellitunaque pulsatur terra duabus aquis:huc venit insanis natum complexa lacertiset secum e celso mittit in alta iugo.excipit illaesos Panope centumque sorores,et placido lapsu per sua regna ferunt.nondum Leucothea, nondum puer ille Palaemonverticibus densi Thybridis ora tenent,lucus erat; dubium Semelae Stimulaene vocetur:Maenadas Ausonias incoluisse ferunt.quaerit ab his Ino, quae gens foret: Arcadas esseaudit et Evandrum sceptra tenere loci.dissimulata deam Latias Saturnia Bacchasinstimulat fictis insidiosa sonis:‘o nimium faciles, o toto pectore captae!non venit haec nostris hospes amica choris,fraude petit sacrique parat cognoscere ritum;quo possit poenas pendere, pignus habet.’vix bene desierat, complent ululatibus aurasThyades effusis per sua colla comis,iniciuntque manus puerumque revellere pugnant,quos ignorat adhuc, invocat illa deos:dique virique loci, miserae succurrite matri!clamor Aventini saxa propinqua ferit,appulerat ripae vaccas Oetaeus Hiberas:audit et ad vocem concitus urget iter.