attonitae flebant demisso crine ministrae:abstulerat vires corporis ipse timor,provolat in medium, et magna succurrite! vocenon est auxilium flere Metellus ait.‘pignora virgineis fatalia tollite palmis:non ea sunt voto, sed rapienda manu.me miserum! dubitatis?’ ait. dubitare videbatet pavidas posito procubuisse genu.haurit aquas tollensque manus, ignoscite, dixit‘sacra! vir intrabo non adeunda viro.si scelus est, in me commissi poena redundet:sit capitis damno Roma soluta mei.’dixit et inrupit, factum dea rapta probavitpontificisque sui munere tuta fuit.nunc bene lucetis sacrae sub Caesare flammae:ignis in Iliacis nunc erit usque focis,nullaque dicetur vittas temerasse sacerdoshoc duce nec viva defodietur humo.sic incesta perit, quia quam violavit, in illamconditur, et Tellus Vestaque numen idem.Tum sibi Callaico Brutus cognomen ab hostefecit et Hispanam sanguine tinxit humum,scilicet interdum miscentur tristia laetis,nec populum toto pectore festa iuvant:Crassus ad Euphraten aquilas natumque suosqueperdidit et leto est ultimus ipse datus.Parthe, quid exultas? dixit dea ‘signa remittes,quique necem Crassi vindicet, ultor erit.’At simul auritis violae demuntur asellis,et Cereris fruges aspera saxa terunt,navita puppe sedens Delphina videbimus, inquit ‘humida cum pulso nox erit orta die.’Iam, Phryx, a nupta quereris, Tithone, relinqui,et vigil Eois Lucifer exit aquis:ite, bonae matres (vestrum Matralia festum)flavaque Thebanae reddite liba deae.pontibus et magno iuncta est celeberrima Circoarea, quae posito de bove nomen habet:hac ibi luce ferunt Matutae sacra parentisceptriferas Servi templa dedisse manus,