tum me paeniteat posuisse fideliter irasin genus Electrae Dardaniamque domum,causa duplex irae: rapto Ganymede dolebam,forma quoque Idaeo iudice victa mea est.paeniteat, quod non foveo Carthaginis arces,cum mea sint illo currus et arma loco:paeniteat Sparten Argosque measque Mycenaset veterem Latio supposuisse Samon:adde senem Tatium Iunonicolasque Faliscos,quos ego Romanis succubuisse tuli.sed neque paeniteat, nec gens milli carior ulla est:hic colar, hic teneam cum Iove templa meo.ipse mihi Mavors commendo moenia dixithaec tibi. tu pollens urbe nepotis eris,dicta fides sequitur: centum celebramur in aris,nec levior quovis est mihi mensis honor.nec tamen hunc nobis tantummodo praestat honoremRoma: suburbani dant mihi munus idem.inspice, quos habeat nemoralis Aricia fastoset populus Laurens Lanuviumque meum;est illic mensis Iunonius, inspice Tiburet Praenestinae moenia sacra deae;Iunonale leges tempus, nec Romulus illascondidit: at nostri Roma nepotis erat.’finierat Iuno. respeximus: Herculis uxorstabat, et in voltu signa vigoris erant.‘non ego, si toto mater me cedere caeloiusserit, invita matre morabor’ ait.‘nunc quoque non luctor de nomine temporis huius:blandior et partes paene rogantis agoremque mei iuris malim tenuisse precando,et faveas causae forsitan ipse meae.aurea possedit socio Capitolia templomater et, ut debet, cum Iove summa tenet.at decus omne mihi contingit origine mensis:unicus est, de quo sollicitamur, honor,quid grave, si titulum mensis, Romane, dedistiHerculis uxori, posteritasque memor?haec quoque terra aliquid debet mihi nomine magniconiugis; huc captas appulit ille boves,