‘hoc, ubi nunc fora sunt, udae tenuere paludes;amne redundatis fossa madebat aquis.Curtius ille lacus, siccas qui sustinet aras,nunc solida est tellus, sed lacus ante fuit.qua Velabra solent in Circum ducere pompas,nil praeter salices cassaque canna fuit;saepe suburbanas rediens conviva per undascantat et ad nautas ebria verba iacit,nondum conveniens diversis iste figurisnomen ab averso ceperat amne deus.hic quoque lucus erat iuncis et harundine densuset pede velato non adeunda palus,stagna recesserunt et aquas sua ripa coercet,siccaque nunc tellus: mos tamen ille manet.’reddiderat causam. valeas, anus optima! dixiquod superest aevi, molle sit omne, tui.Cetera iam pridem didici puerilibus annis,non tamen idcirco praetereunda mihi.moenia Dardanides nuper nova fecerat Ilus(Ilus adhuc Asiae dives habebat opes):creditur armiferae signum caeleste Minervaeurbis in Iliacae desiluisse iuga.cura videre fuit, vidi templumque locumque:hoc superest illic, Pallada Roma tenet.consulitur Smintheus lucoque obscurus opacohos non mentito reddidit ore sonos:‘aetheriam servate deam, servabitis urbem:imperium secum transferet illa loci.’servat et inclusam summa tenet Ilus in arce,curaque ad heredem Laomedonta redit,sub Priamo servata parum: sic ipsa volebat,ex quo iudicio forma revicta sua est.seu genus Adrasti, seu furtis aptus Ulixes,seu pius Aeneas eripuisset eam,auctor in incerto, res est Romana: tueturVesta, quod assiduo lumine cuncta videt,heu quantum timuere patres, quo tempore Vestaarsit et est tectis obruta paene suis!flagrabant sancti sceleratis ignibus ignes,mixtaque erat flammae flamma profana piae.