iamque suburbanos Etruscaque contudit arma,spes erat in cursu: nunc lare pulsa suo est.vidimus ornatos aerata per atria pictaveste triumphales occubuisse senes:vidimus Iliacae transferri pignora Vestaesede: putant aliquos scilicet esse deos.at si respicerent, qua vos habitatis in arce,totque domos vestras obsidione premi,nil opis in cura scirent superesse deorumet data sollicita tura perire manu.atque utinam pugnae pateat locus! arma capessantet, si non poterunt exsuperare, cadant,nunc inopes victus ignavaque fata timentesmonte suo clausos barbara turba premit.’tunc Venus et lituo pulcher trabeaque QuirinusVestaque pro Latio multa locuta suo est.publica respondit cura est pro moenibus istis,Iuppiter ‘et poenas Gallia victa dabit,tu modo, quae desunt fruges, superesse putentureffice, nec sedes desere, Vesta, tuas.quodcumque est solidae Cereris, cava machina frangat,mollitamque manu duret in igne focus.’iusserat, et fratris virgo Saturnia iussisannuit, et mediae tempora noctis erant,iam ducibus somnum dederat labor: increpat illosIuppiter et sacro, quid velit, ore docet:‘surgite et in medios de summis arcibus hostesmittite, quam minime tradere voltis, opem!’somnus abit, quaeruntque novis ambagibus acti,tradere quam nolint et iubeantur opem.esse Ceres visa est; iaciunt Cerealia dona,iacta super galeas scutaque longa sonant,posse fame vinci spes excidit, hoste repulsocandida Pistori ponitur ara Iovi.Forte revertebar festis Vestalibus illa,qua Nova Romano nunc via iuncta foro est.huc pede matronam vidi descendere nudo:obstipui tacitus sustinuique gradum,sensit anus vicina loci iussumque sederealloquitur quatiens voce tremente caput: