par facies templi: nullus procurrit in illoangulus; a pluvio vindicat imbre tholus.cur sit virginibus, quaeris, dea culta ministris?inveniam causas hac quoque parte suas.ex Ope Iunonem memorant Cereremque creatassemine Saturni, tertia Vesta fuit;utraque nupserunt, ambae peperisse feruntur,de tribus impatiens restitit una viri.quid mirum, virgo si virgine laeta ministraadmittit castas ad sua sacra manus?nec tu aliud Vestam quam vivam intellege flammam,nataque de flamma corpora nulla vides.iure igitur virgo est, quae semina nulla remittitnec capit et comites virginitatis amat.esse diu stultus Vestae simulacra putavi,mox didici curvo nulla subesse tholo:ignis inextinctus templo celatur in illo,effigiem nullam Vesta nec ignis habet,stat vi terra sua: vi stando Vesta vocatur,causaque par Grai nominis esse potest.at focus a flammis et quod fovet omnia, dictus;qui tamen in primis aedibus ante fuit.hinc quoque vestibulum dici reor: inde precandopraefamur Vestam, quae loca prima tenet.ante focos olim scamnis considere longismos erat et mensae credere adesse deos;nunc quoque, cum fiunt antiquae sacra Vacunae,ante Vacunales stantque sedentque focos,venit in hos annos aliquid de more vetusto:fert missos Vestae pura patella cibos,ecce coronatis panis dependet asellis,et velant scabras florida serta molas,sola prius furnis torrebant farra coloni (et Fornacali sunt sua sacra deae):suppositum cineri panem focus ipse parabat,strataque erat tepido tegula quassa solo.inde focum observat pistor dominamque focorum,et quae pumiceas versat asella molas,praeteream referamne tuum, rubicunde Priape,dedecus? est multi fabula parva loci.